[213] EPISTOLA XIII.

Nobili ac Eruditissimo Viro

D. AUSONIO ab HOXWYER,

Phrysiorum Legato, Domino & Amico.
S. P

Pergratum mihi fuit aliquando ex Paulo discere, Vir Ornatissime; quod te hic intra paucos dies futurum professus eras. Qua re cum nihil mihi magis in votis fuit, quam te coram videre, magnaque voluptate ob id delibutus fui, hoc tamen majore, plenioreque voluptate afficiebar, quod hic, ubi veterem consuetudinem multis retro annis auximus, eam etsi immortalem, refricatione tamen renovaremus, quae res effecisset, ut jam ad vos scribere superfluum mihi esset: verum hodie in jentaculo cum ROERDA noster, Vir egregia humanitate praeditus, ad vos redire velit, scissitanti mihi de vestro adventu respondit ille, vobis per occupationes vestras illinc decedere non permitti, quae sane res mihi molesta fuit, vetusque gaudium nova sollicitudine perfudit. Quod si illa res minus appetitui nostro respondeat, proximum fortassis erit, ad vos transcurrere.

Vobis tamen interim gratulor, quibus patriae nomine legationis munus concreditum est, neque dubito quin ea pro patriae dignitate vestraque singulari prudentia ac eruditione ita sitis functuri, ut omnes in vestram authoritatem diligentiamque recumbentes atque erecti summum praemium ac fructum ex vestris laboribus singularique cum animi moderatione industria consequentur. Verum haec coram pluribus, ut adhuc spero, cui omnia prospere ac laete cum incolumi valetudine evenire cupio, tibique exploratum habeas velim, me tui memoriam summa conservare cum benevolentia. Vale, Vir Doctissime. Saluta tuos collegas, D. SIXTUM a TZYARDA, D. SIBRANDUM a ROERDA, ac D. GEORGIUM, qui hodie a nobis discessit. Festinantissime Lovanii. An. MDXLI. Pridie Pentecostes. Si tempus patitur, illis fortassis scribam.

Tuus ex animo

HAYO CAMMINGA.

Iterum scribo ad D. SCEPPERUM ob memoriam earum rerum refricandarum, quae inter illum & me GOFFAE ROERDAE nostri nomine prius actae sunt, qui summa authoritate apud Reginam ac Dominum de Arscoet, ut omnibus notissimum est, pollet, non quod ego quicquam existimem me impetraturum, quod ille pro singulari animi sui sagacitate, prudentia, caeterisque dotibus, quibus & in pristinis legationibus sibi optimatum notitiam peperit, non sit assecuturus; verum ut intelligere possit, quanti illum faciam, qui majoribus meis semper fuit charissimus, ac ut conatum meum cum summa erga amicos benevolentia significem, cum aliquid sit prodire tenus, si non datur ultra; cumque apud veteres, vel lacte litare solent rustici, utpote in summa rerum pretiosarum penuria, quorum tamen sacrificia respuenda minime credebantur, cum de animorum puritate illorum conitabar. Quare oro, ut hunc meum erga se suosque affectum boni consulere dignetur, si nihil meum est, quod illi prodesse queat, saltem ne laedat summopere studebo; proinde, ut dixi, mitto epistolam tumultuario calamo scriptam, (nisi effusam potius erit dicendum) eamque apertam, ut considerari queat non esse Uriae, quae si censebitur tradenda, poterit ea obsignari hoc sigillo, ac reddi, sin minus, non recuso, quo minus supprimetur, nihil enim habet secreti vel reconditi, barbaries autem mea vel lippis & tonsoribus innotescere, neque hic moror phaleratam dictionem cum innocentia simplicitate magis clarescit ac illustratur, quae, teste Divo Iustiniano legibus est amica, superioribus tamen rem paulo accuratius explicavi, ac adversariorum objecta paucis confutavi, ut haec non alia de causa scripta videri possit, quam ad rerum anteactarum memoriam, cum singula repetere non erit necesse. AUSONIUS egregius juvenis mecum in iisdem aedibus habitat, qui quoque per puerum meum tibi est scripturus, ut opinor. Iterum vale, festinantissime.